Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 186

Precedente Successiva

Caput XIII.
Universales Canones ad inveniendum introductionem et
immutatione affectum.

~ Tot experimentis, rationibusque compertum est remanere
passionem et sensum propriae originis non modo in semine,
sed etiam in vapore et humore et nervositate, omnique in
re coniuncta; et tangentem rem, nisi potentior fuerit res, quae tangitur,
multiplicari, crescere et in se attactam convertere. Unde Magus
doctrinam elicere queat, inducendi quamlibet affectionem, atque sanandi:
Sicut humi seminantur et evelluntur semina. Contrarium expellit
contrarium, magis autem si applicetur interius quam exterius;
simile educit simile, magis quidem applicatum deforis, quam intrinsecus.
Simul commixta duplicem pariunt effectum, vel dupliciter aut
utroque modo operari possunt. Quid potest capere capiat.
~ Quoniam summum bonum est conservatio, summumque malum
destructio, illa res plus voluptatis, laetitiae, amoris spei, fidei ingenerat,
quae conservat magis aut disponit od [ad] conservationem, vel ipsam ostendit.
Illa autem plus doloris, odij, moeroris, diffidentiae, incredulitatis,
quae magis destruit, aut conservationem impedit. Nam (ut melius
dicam) quae disponit ad conservationem aut ad destructionem, secundum
habet gradum in introductione affectuum praedictorum. Res
conservatur aut in se aut in prole simili sibi, aut in opinione, fama et
honore. Maximam ergo potestatem habent exhilarandi hominem et
passiones laetas inducendi, cibus, potus, habitatio, aer, libertas, dominatus,
divitiae, securitas, quae nimirum hominem in seipso conservant:
adde lucem, sonos Musicos scientiam, robur, et quaecunque spiritus
sunt conservativa et similia. Opposita his dolorifica sunt, quoniam
destructiva. Secundo loco potentiam hilariter afficiendi habent, formosa
mulier, iuventus, venustas, vigor faemineus, et denique filij, et
omnia Entia generationem concernentia. Et haec mutant animum in
laetitiam, confidentiam, robur, venustatem, facetias, amorem; Contraria
vero in odium tantum: quod si quis impedit equo, aut colubro
actum venereum, insiliunt viribus immensis, nunquam in eis visis, ad
vindictam. Tertio Respub. dignitas, statuae, libri, laudes populares,
Historici, Poetae, potentissimi sunt ad ingenerandam laetitiam, fiduciam,
amorem etc. Contraria autem contrarios effectus. Verum enim
vero promissio vitae aeternae in caelo post mortem indit probe credentibus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche